Musica
E Vicipaedia
| Porta·Vicipaediae · Ars·et·Litterae |
|---|
|
|
Musica (ex verbo Graeco μουσική 'ars Musarum') est ars aut scientia componendi sonus ut animi motum evocet et de more sit canorus cordi.
Index |
[recensere] Definitiones antiquitatis memoriae
Boethius docet tria esse genera musicae: est musica mundana et musica humana et musica instrumentalis: "Tres esse musicas in quibus de vi musicae narratur. Principio igitur de musica disserenti illud interim dicendum videtur, quot musicae genera ab eius studiosis comprehensa esse noverimus. Sunt autem tria. Et prima quidem mundana est, secunda vero humana, tertia quae in quibusdam constituta est instrumentis, ut in cithara vel in tibiis caeterisque quae cantilenae famulantur." (De institutione musica, liber primus, caput II)[1]
Isidorus Hispalensis docet: "Musica est peritia modulationis sono cantuque consistens. Et dicta Musica per derivationem a Musis. Musae autem appellatae apo tou mwsqai, id est a quaerendo, quod per eas, sicut antiqui voluerunt, vis carminum et vocis modulatio quaereretur. [2] Quarum sonus, quia sensibilis res est, praeterfluit in praeteritum tempus, inprimiturque memoriae. Inde a poetis Iovis et Memoriae filias Musas esse confictum est. Nisi enim ab homine memoria teneantur soni, pereunt, quia scribi non possunt."
Augustinus Hipponensis docet: "Musica est scientia bene modulandi" (De Musica, liber 1.2.2)
Non solum cantus, sed etiam carmina instrumentalia evoluta sunt per saecula. De tuba narrat Moyses; postea harpa, viola, gamba inventae sunt, usque ad instrumenta electronica hodierna.
[recensere] Cantus Gregorianus
Cum de Latina lingua tractemus, non possumus mentionem cantuum qui dicuntur cantus gregoriani omittere. A primissimis Christianis saeculis, cantibus usi sunt Christiani ad Deum laudandum; in occidente, lingua latina ubique diffusa, orti sunt plurimi pulcherrimi cantus, collecti in forma tradita quae gregoriana vocatur. Plurimi homines maximi ingenii aliqui noti, sicut Venantius Fortunatus, alii maxime autem ignoti, operam dederunt ad hoc corpus formandum. In ultimis saeculis primi christiani millennii, corpus firmatum est, et ita usum est usque ad praesentem diem, variis permissis mutationibus. Adhuc in Ecclesia Catholica Romana primum locum (saltem legaliter) tenet in ritibus occidentalibus cantus gregorianus, qui celebratur etiam ab hominibus mundanis.
[recensere] Semiographia musicalis
Notae musicales scribuntur cum signis quae secundum positionem in pentagramma indicant sonus superiores vel inferiores. Guido Monachus, sive Guido Aretinus, anno 1020 circa invenit tetragramma ad musicam scribendam et dedit nomina notis musicalibus quae a primis syllabis versuum himni de Sancto Joanne promanant: UT queant laxis- REsonare fibris- MIra gestorum- FAmuli tuorum- SOLve polluti- LAbii reatum- Sancte Iohannes, in quo prima syllaba primorum sex versuum - Ut, Re, Mi, Fa, Sol, La - nomen dat primis sex notis, cum septima -Si- constituatur a litteris grandibus verborum "Sancte Ioannes" in septimo versu.
[recensere] Musica classica Europaea
[recensere] Alia musicae genera
Musicae multa genera sunt. Musica Indica, exempli gratia, est genus musicae. In Europa et America multa genera musicae sunt, e.g. iazzium, musica antiqua, disco, pop, et alia genera.
- Musica Aegyptia
- Musica Americana
- Musica Brasileira
- Musica Arabica
- Musica Baroca
- Musica Cambodiana
- Musica Canadiensis
- Musica Colombiana
- Musica Cubana
- Musica Estonica
- Musica Francogallica
- Musica Funkica
- Musica Germanica
- Musica Graeca - buzucium
- Musica Hispanica - tango
- Musica Iaponica
- Musica Iazensis
- Musica Indonesiana
- Musica Italica
- Musica Metallus Gravidus
- Musica Mesopotamica
- Musica Mexicana - mariachi
- Musica Nova Unda (new wave)
- Musica Novae aetatis
- Musica Polynesia
- Musica Punica
- Musica Punkica
- Musica Rap
- Musica Romana
- Musica Rock
- Musica Salsica
- Musica Sinensis
- Musica Tibetensis
- Musica Turcensis
- Musica Vietnamensis
[recensere] Vide etiam
- Compositores
- Canon
- Cantus
- Carmen
- Clavile
- Fuga
- Motetus
- Missa
- Opera
- Saltatio
- Symphonia
- Theoria musicae
- Pibgorn
- Instrumentum musicum
- O abies
- Orchestra
- Eurovisionis Certamen Musicale
- Maria Carei
- Tristis Dominica
[recensere] Nexus externi
- Thesaurus Musicarum Latinarum
- Euler, Tentamen novae theoriae musicae (in forma .pdf)