Atlas Shrugged

E Vicipaedia

Inscriptum murale quod Anglice rogat: "Quis est John Galt?", sententia seu cantilena praeclara ex libro Atlas Shrugged.

Atlas Shrugged (Latine, 'Atlas mundum effudit') est liber ab Ayn Rand anno 1957 Anglice scriptus.

Cum haec fabula incipit, paene totus terrarum orbis socialisticus vel communisticus factus est. Civitas quaedam videlicet Civitates Foederatae Americae communismo resistere et mercatura et mercium fabricatione libera uti adhuc non desinit. Sed libera mercatura etiam hic valde est in periculo. Non solum magistratus rei publicae sed etiam multi capitalistae non iam libertate uti volunt, sed regulis edictionibusque legibusque oeconomiam "aequaliter" ut dicunt dirigere malunt.

Saepenumero fabula praesentatur ut in communismum scripta. Fortius autem contra illos scripta est, qui decennio quinto et sexto saeculi vicensimi placita Keynesiana sequebantur et qui post Magnam Depressionem oeconomicam decennii quarti non iam mercatura libera confisi magistratui rei publicae oeconomiam civitatis dirigendam esse putabant. Ita etiam pars capitalistarum ab Ayn Rand ut homines mali describitur si illi de magistratu publico auxilium suis inceptis expectent.

Tempus quo res fabulae aguntur eo conici potest quod machinae vectrices in fabula aut carbone aut ligno ardente aut materia Dieseliana impelluntur.

Atlas figura mythologica in fabula ab Ayn Rand scripta illos repraesentet qui operarios et machinas conducunt ut merces fabricentur. Ut illi inceptores ut ita dicam mundum haud ferant, tamen oeconomiam nationalem sustinent, sed nunc satis habent regularum imperiorumque magistratus. Nunc non operarii sed conductores operistitium faciunt. Ita fit, ut tota oeconomia lente quidem sed necessario corruat. Pontes collabuntur, specus ferriviarii concidunt, hamaxostichi vel in solitudinibus partium subsidiariarum inopia iacent vel calamitatibus concurrunt.

Postremo inertia magistratuum illorumque qui illos sequuntur etiam CFA in perniciem dat. Solummodo in valli solita Montium Saxosorum homines et feminae liberae libera mercatura utuntur ut fortasse olim libertas oeconomiae in mundum reveniat.

Instrumenta personalia
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis

901 Biustonosze Venus Forum emule projektowanie stron piotrków tryb karaoke projektowanie stron internetowych Wrocław